Rozmiar: 15909 bajtów

- 95 -

1313, September 30. Wartha.

Herzog Bernhard bestätigt dem Kloster den Ankauf des Burgberges von Wartha.

In Christi nomine feliciter amen. Quoniam, ut ait apostolus, omnia, que sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, consulte agitur, ut acta presentia digna memoria sic scriptorum elucidatione struentur (!) ne per oblivionis exitium excedant scientiam futurorum. Ideoque nos Bernhardus dei gratia dux Slezie et dominus de Furstenberg universis et singulis presentibus cupimus innotesci, quod in nostra presentia constitutus honorabilis vir dominus abbas ordinis fratrum Cisterciensium de Camencz recognovit, se montem Castri super Wartham situm cum omnibus suis iuribus, ortis singulis in circumferentia montis, prout clarius in littera emptionis continetur, a fideli nostro Hermanno de Reychenbach emisse et iam totaliter persolvisse. Nos autem predictam emptionem gratam et ratam habentes, eam in possessionem hereditariam dicto monasterio auctoritate presentium duximus confirmandum. Ad honorem insuper omnipotentis dei ac gloriose virginis eius matris Marie, in cuius honore ecclesia lapidea in Wartha construitur, capelle et fratribus predictis contulimus et favemus, quatenus simul nobiscum ius supremum et inferius super thabernis sive thabernarum areis a patre nostro duce Bolkone emptis teneant et habeant temporibus eviternis. Et ne aliquorum postmodum interveniente calumpnia predicta nostra confirmatio et donatio deformetur seu retrabatur, presens scriptum in nostri consensus testimonium et ratificationis sigilli nostri appensione munitum eidem domino abbati suoque cenobio duximus concedendum. Datum et actum in Wartha anno domini M°. CCC. tertiodecimo in crastino beati Michaelis presentibus hiis: Kyliano de Hugwitcz, domino Peczoldo de Schenkendorff castellano Svidniczensi, domino Heynrich de Bebirsten, Sigifrido de Baruch et aliis pluribus.

Fälschung zu Ende des 15. oder zu Anfang des folgenden Jahrhunderts mittelst Verwendung eines echten S. des Herzogs, wie bei No. LXXXIX, doch ohne Rücksiegel, an Pergamentstreifen, bewirkt, um die sicher vorhanden gewesene Bestätigungsurkunde des Herzogs zu ersetzen. Man vergleiche die beiden Urkunden No. LXXII. u. LXXIII. Balbinus, Diva Wartensis und nach ihm Henelius, Silesiographia, wissen Nichts von jenem in der Urkunde erwähnten Kirchenbau.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów